Monday, October 23, 2006

Saint Augustine Against Literal Interpretation

Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio cavendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet quod ait apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Cum enim figurate dictum sic accipitur tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur refert ad aliam significationem. Sed si 'sabbatum' audierit, verbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem qui continuo volumine repetuntur; et cum audierit 'sacrificium', non excedit cogitatione illud quod fieri de victimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse.

1 comment:

Paul Halsall said...

Could you translate this please.

Into Greek. In the Style of Libanius.

Jasper Griffin would find it a breeze.

Google language tools proved less useful.

Homily for Requiem Mass of Michael Carson, 20 November 2021

  Readings OT: Wisdom 3:1-6, 9 [2, short form] Ps: 25 [2] NT: Romans 8:31b-35, 37-39 [6] Alleluia verse: John 6:39 [...